Taciti Annalium Liber Primus/LXXVII

E Vicilibris
Salire ad: navigationem, quaerere

LXXVII[recensere]

At theātrī licentia, proximō priōre annō coepta, gravius tum ērūpit, occīsīs nōn modo ē plēbe set mīlitibus et centuriōne, vulnerātō tribūnō praetōriae cohortis, dum probra in magistrātūs et dissēnsiōnem vulgī prohibent. āctum dē eā sēditiōne apud patrēs dīcēbanturque sententiae, ut praetōribus iūs virgārum in histriōnēs esset. intercessit Haterius Agrippa tribūnus plēbeī increpitusque est Asiniī Gallī ōrātiōne, silente Tiberiō, quī ea simulācra lībertātis senātuī praebēbat. valuit tamen intercessiō, quia dīvus Augustus immūnēs verberum histriōnēs quondam responderat, neque fās Tiberiō īnfringere dicta eius. dē modō lūcāris et adversus lāscīviam fautōrum multa dēcernuntur; ex quīs maximē īnsignia, nē domōs pantomīmōrum senātor introīret, nē ēgredientēs in pūblicum equitēs Rōmānī cingerent aut alibi quam in theātrō sectārentur, et spectantium immodestiam exĭliō multandī potestās praetōribus fieret.

Recitātiō[recensere]

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs[recensere]