Taciti Annalium Liber Primus/LXIV

E Vicilibris

LXIV[recensere]

Barbarī perfringere statiōnēs sēque īnferre mūnītōribus nīsī lacessunt, circumgrediuntur, occursant: miscētur operantium bellantiumque clāmor. et cūncta pariter Rōmānīs adversa, locus ūlīgine profundā, īdem ad gradum īnstabĭlis, prōcēdentibus lūbricus, corpora gravia lōrīcīs; neque lībrāre pīla inter undās poterant. contrā Cheruscīs suēta apud palūdēs proelia, prōcēra membra, hastae ingentēs ad vulnera facienda quamvīs procul. nox dēmum inclīnantīs iam legiōnēs adversae pugnae exēmit. Germānī ob prōspera indēfessī, nē tum quidem sūmptā quiēte, quantum aquārum circum surgentibus iŭgīs orĭtur vertēre in subiecta, mersāque humō et obrutō quod effectum operĭs duplicātus mīlitī lăbor. quadrāgēnsimum id stīpendium Caecīna pārendī aut imperitandī habēbat, secundārum ambiguārumque rērum sciēns eōque interritus. igitur futūra volvēns nōn aliud repperit quam ut hostem silvīs coercēret, dōnec sauciī quantumque graviōris agminis anteīrent; nam mediō montium et palūdum porrigēbātur plānitiēs, quae tenuem aciem patērētur. dēliguntur legiōnēs quīnta dextrō laterī, ūnetvīcēnsima in laevum, prīmānī dūcendum ad agmen, vīcēnsimānus adversum secūtūrōs.

Recitātiō[recensere]

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs[recensere]