Taciti Annalium Liber Primus/LXX

E Vicilibris
Salire ad: navigationem, quaerere

LXX[recensere]

At Germānicus legiōnum, quās nāvibus vēxerat, secundam et quārtam decumam itinere terrestrī P. Vitelliō dūcendās trādit, quō levior classis vadōsō marī innāret vel reciprŏcō sīderet. Vitellius prīmum iter siccā humō aut modicē adlābente aestū quiētum habuit: mox inpulsū aquilōnis, simul sīdere aequinoctiī, quō maximē tumēscit Ōceanus, rapī agīque agmen. et opplēbantur terrae: eadem frĕtō lītorī campīs faciēs, neque discernī poterant incerta ab solĭdīs, brevia ā profundīs. sternuntur fluctibus, hauriuntur gurgitibus; iūmenta, sarcinae, corpora exanima interfluunt, occursant. permiscentur inter sē manipulī, modo pectore modo ōre tenus exstantēs, aliquandō subtractō solō disiectī aut obrŭtī. nōn vōx et mūtuī hortātūs iuvābant adversante undā; nihil strēnuus ab ignāvō, sapiēns ab inprūdentī, cōnsilia ā cāsū differre: cūncta parī violentiā involvēbantur. tandem Vitellius in ēditiōra ēnīsus eōdem agmen subdūxit. pernoctāvēre sine ūtēnsĭlibus, sine ignī, magna pars nūdō aut mulcātō corpore, haud minus miserābilēs quam quōs hostis circumsīdet: quippe illīc etiam honestae mortis ūsus, hīs inglōrium exitium. lūx reddidit terram, penetrātumque ad amnem [Visurgin], quō Caesar classe contenderat. inposĭtae dein legiōnēs, vagante fāmā submersās; nec fĭdēs salūtis, antequam Caesarem exercitumque redŭcem vīdēre.

Recitātiō[recensere]

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs[recensere]