Taciti Annalium Liber Primus/LI

E Vicilibris
Salire ad: navigationem, quaerere

LI[recensere]

Caesar avidās legiōnēs, quō lātior populātiō foret, quattuor in cuneōs dispertit; quīnquāgintā mīlium spatium ferrō flammīsque pervāstat. nōn sexus, nōn aetās miserātiōnem attulit: profāna simul et sacra et celeberrimum illīs gentibus templum quod Tamfānae vocābant sŏlō aequantur. sine vulnere mīlitēs, quī sēmisomnōs, inermōs aut pālantīs ceciderant. excīvit ea caedēs Bructerōs, Tubantēs, Ūsipetēs; saltūsque per quōs exercituī regressus īnsēdēre. quod gnārum ducī incessitque itinerī et proeliō. pars equitum et auxiliāriae cohortēs dūcēbant, mox prīma legiō, et mediīs impedīmentīs sinistrum latus ūnetvīcēnsimānī, dextrum quīntānī clausēre, vīcēnsima legiō terga fīrmāvit, post cēterī sociōrum. sed hostēs, dōnec agmen per saltūs porrigerētur, immōtī, dein latera et frontem modicē adsultantēs, tōtā vī novissimōs incurrere. turbābanturque dēnsīs Germānōrum catervīs levēs cohortēs, cum Caesar advectus ad vīcēnsimānōs vōce magnā hoc illud tempus oblitterandae sēditiōnis clāmitābat: pergerent, properārent culpam in decus vertere. exārsēre animīs ūnōque impetū perruptum hostem redigunt in aperta caeduntque: simul prīmī agminis cōpiae ēvāsēre silvās castraque commūnīvēre. quiētum inde iter, fīdēnsque recentibus ac priōrum oblītus mīles in hībernīs locātur.

Recitātiō[recensere]

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs[recensere]