Taciti Annalium Liber Primus/XLIV

E Vicilibris
Salire ad: navigationem, quaerere

XLIV[recensere]

Supplicēs ad haec et vēra exprobrārī fătentēs ōrābant pūnīret noxiōs, ignōsceret lāpsīs et dūceret in hostem: revocārētur coniūnx, redīret legiōnum alumnus nēve obsĕs Gallīs trāderētur. reditum Agrippīnae excūsāvit ob inminentem partum et hiemem; ventūrum fīlium: cētera ipsī exsequerentur. discurrunt mūtātī et sēditiōsissimum quemque vīnctōs trahunt ad lēgātum legiōnis prīmae C. Caetrōnium, quī iūdicium et poenās dē singulīs in hunc modum exercuit. stābant prō contiōne legiōnēs dēstrīctīs gladiīs; reus in suggestū per tribūnum ostendēbātur: sī nocentem adclāmāverant, praeceps datus trucīdābātur. et gaudēbat caedibus mīles, tamquam sēmet absolveret; nec Caesar arcēbat, quandō nūllō ipsīus iussū pĕnĕs eōsdem saevitia factī et invidia erat. secūtī exemplum veterānī haud multō post in Raetiam mittuntur, speciē dēfendendae prōvinciae ob imminentīs Suēbōs, cēterum ut āvellerentur castrīs trucibus adhūc nōn minus asperitāte remediī quam sceleris memoriā. centuriōnātum inde ēgit. citātus ab imperātōre nōmen, ōrdinem, patriam, numerum stīpendiōrum, quae strēnuē in proeliīs fēcisset, et cui erant dōna mīlitāria, ēdēbat. sī tribūnī, sī legiō industriam innocentiamque adprobāverant, retinēbat ōrdinem: ubi avāritiam aut crūdēlitātem cōnsēnsū obiectāvissent, solvēbātur mīlitiā.

Recitātiō[recensere]

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs[recensere]