Taciti Annalium Liber Primus/XXXV

E Vicilibris
Salire ad: navigationem, quaerere

XXXV[recensere]

Ut sēditiōnem attĭgit, ubi modestia mīlitāris, ubi veteris disciplīnae decus, quōnam tribūnōs, quō centuriōnēs exēgissent, rogitāns, nūdant ūniversī corpora, cicātrīcēs ex vulneribus, verberum notās exprobrant; mox indiscrētīs vōcibus prĕtia vacātiōnum, angustiās stīpendiī, dūritiam operum ac propriīs nōminibus incūsant vallum, fossās, pābulī māteriae lignōrum adgestūs, et sī quă alia ex necessitāte aut adversus ōtium castrōrum quaeruntur. atrōcissimus veterānōrum clāmor oriēbātur, quī trīcēna aut suprā stīpendia nŭmerantēs, mederētur fessīs, neu mortem in īsdem labōribus, sed fīnem tam exercitae mīlitiae neque inŏpem rĕquiem ōrābant. fuēre etiam quī lēgātam ā dīvō Augustō pecūniam reposcerent, faustīs in Germānicum ōminibus; et sī vellet imperium, prōmptās rēs ostentāvēre. tum vērō, quăsĭ scelere contāminārētur, praeceps tribūnālī dēsiluit. opposuērunt abeuntī arma, minitantēs, nī regrederētur; at ille moritūrum potius quam fidem exuĕret clāmitāns, ferrum ā latĕre dīripuit ēlātumque dēferēbat in pectus, nī proximī prēnsam dextram vī adtinuissent. extrēma et conglobāta inter sē pars contiōnis ac, vix crēdĭbilĕ dictū, quīdam singulī propius incēdentēs, ferīret hortābantur; et mīles nōmine Calusĭdius strictum obtulit gladium, addĭtō acūtiōrem esse. saevum id malīque mōris etiam fŭrentibus vīsum, ac spatium fuit quō Caesar ab amīcīs in tabernāculum raperētur.

Recitātiō[recensere]

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs[recensere]