Taciti Annalium Liber Primus/LXIII

E Vicilibris
Salire ad: navigationem, quaerere

LXIII[recensere]

Sed Germānicus cēdentem in āvia Arminium secūtus, ubi prīmum cōpia fuit, ēvehī equitēs campumque, quem hostis īnsēderat, ēripī iubet. Arminius colligī suōs et propinquāre silvīs monĭtōs vertit repentĕ: mox signum prōrumpendī dedit iīs quōs per saltūs occultāverat. tunc novā aciē turbātus eques, missaeque subsidiāriae cohortēs et fugientium agmine impulsae auxerant cōnsternātiōnem; trūdēbanturque in palūdem gnāram vincentibus, inīquam nesciīs, nī Caesar prōductās legiōnēs īnstrūxisset: inde hostibus terror, fīdūcia mīlitī; et manibus aequīs abscessum. mox reductō ad Amīsiam exercitū legiōnēs classe, ut advēxerat, reportat; pars equitum lītore Ōceanī petere Rhēnum iussa; Caecīna, quī suum mīlitem dūcēbat, monĭtus, quamquam nōtīs itineribus regrederētur, pontēs longōs quam mātūrrimē superāre. angustus is trāmĕs vāstās inter palūdēs et quondam ā L. Domitiō aggerātus; cētera līmōsa, tenācia gravī caenō aut rīvīs incerta erant; circum silvae paulātim adclīvēs, quas tum Arminius inplēvit, compendiīs viārum et citō agmine onustum sarcĭnīs armīsque mīlitem cum antevēnisset. Caecīnae dŭbitantī, quōnam modō ruptōs vetustāte pontēs repōneret simulque prōpulsāret hostem, castra mētārī in locō placuit, ut opus et aliī proelium inciperent.

Recitātiō[recensere]

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs[recensere]