Taciti Annalium Liber Primus/XLVIII

E Vicilibris
Salire ad: navigationem, quaerere

XLVIII[recensere]

At Germānicus, quamquam contractō exercitū et parātā in dēfectōrēs ultiōne, dandum adhūc spatium ratus, sī recentī exemplō sibi ipsī cōnsŭlerent, praemittit litterās ad Caecīnam, venīre sē validā manū ac, nī supplicium in malōs praesūmant, ūsūrum prōmiscā caede. eās Caecīna aquiliferīs signiferīsque et quod maximē castrōrum sincērum erat occultē recitat, utque cūnctōs īnfāmiae, sē ipsōs mortī exĭmant hortātur: nam in pāce causās et merĭta spectārī: ubi bellum ingruat, innocentēs ac noxiōs iūxtā cadere. illī temptātīs quōs idōneōs rēbantur, postquam maiōrem legiōnum partem in officiō vident, dē sententiā lēgātī statuunt tempus, quō foedissimum quemque et sēditiōnī prōmptum ferrō invādant. tunc signō inter sē datō inrumpunt contubernia, trucīdant ignārōs, nūllō nisi cōnsciīs nōscente quod caedis initium, quis fīnis.

Recitātiō[recensere]

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs[recensere]