Taciti Annalium Liber Primus/XLIII
XLIII
[recensere]Cūr enim prīmō contiōnis diē ferrum illud, quod pectorī meō īnfīgere parābam, dētrāxistis, ō inprōvidī amīcī? melius et amantius ille quī gladium offerēbat. cecidissem certē nōndum tot flāgitiōrum exercituī meō cōnscius; lēgissētis ducem, quī meam quidem mortem inpūnītam sĭnĕret, Vārī tamen et trium legiōnum ulcīscerētur. neque enim dī sinant ut Belgārum quamquam offerentium decus istud et clāritūdō sit, subvēnisse Rōmānō nōminī, compressisse Germāniae populōs. tuă, dīve Auguste, caelō recepta mēns, tua, pater Drūse, imāgō, tuī memoria īsdem istīs cum mīlitibus, quōs iam pudor et glōria intrat, ēluant hanc maculam īrāsque cīvīlēs in exitium hostibus vertant. vōs quoque, quōrum alia nunc ōra, alia pectora contueor, sī lēgātōs senātuī, obsequium imperātōrī, sī mihi coniugem et fīlium redditis, discēdite ā contāctū ac dīvidite turbĭdōs: id stabĭle ad paenitentiam, id fideī vinculum erit.’
Recitātiō
[recensere]Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.