Taciti Annalium Liber Primus/LIV

E Vicilibris
Salire ad: navigationem, quaerere

LIV[recensere]

Īdem annus novās caerimōniās accēpit additō sodālium Augustālium sacerdōtiō, ut quondam Tĭtus Tătius retinendīs Sabīnōrum sacrīs sodālēs Titiōs īnstituerat. sorte ductī ē prīmōribus cīvitātis ūnus et vīgintī: Tiberius Drūsusque et Claudius et Germānicus adiciuntur. lūdōs Augustālēs tunc prīmum coeptōs turbāvit discordia ex certāmine histriōnum. indulserat eī lūdicrō Augustus, dum Maecēnātī obtemperat effūsō in amōrem Bathyllī; neque ipse abhorrēbat tālibus studiīs, et cīvīle rēbātur miscērī voluptātibus vulgī. alia Tiberiō mōrum via: sed populum per tot annōs molliter habitum nōndum audēbat ad dūriōra vertere.

Recitātiō[recensere]

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs[recensere]