Taciti Annalium Liber Primus/XXIII

E Vicilibris

XXIII[recensere]

Incendēbat haec flētū et pectus atque ōs manibus verberāns. mox disiectīs[1] quōrum per umerōs sustinēbātur, praeceps et singulōrum pedibus advolūtus tantum cōnsternātiōnis invidiaeque concīvit, ut pars mīlitum gladiātōrēs quī ē servitiō Blaesī erant, pars cēteram eiusdem familiam vincīrent, aliī ad quaerendum corpus effunderentur. ac nī properē neque corpus ūllum reperīrī, et servōs adhibitīs crŭciātibus abnuĕre caedem, neque illī[2] fuisse umquam frātrem pernōtuisset[3], haud multum ab exitiō lēgātī aberant. tribūnōs tamen ac praefectum castrōrum extrūsēre, sarcĭnae fugientium dīreptae, et centuriō Lūcīlius interficitur, cui mīlitāribus facētiīs vocābulum ‘cĕdō[4] alteram’ indiderant, quia frāctā vīte[5] in tergō mīlitis alteram clārā vōce ac rūrsus aliam poscēbat. cēterōs latebrae tēxēre[6], ūnō retentō Clēmente Iūliō, quī perferendīs mīlitum mandātīs habēbātur idōneus ob prōmptum ingenium. quīn[7] ipsae inter sē legiōnēs octāva et quīnta decuma ferrum parābant, dum centŭriōnem cognōmentō Sirpicum illa[8] mortī dēposcit, quīntadecumānī tuentur, nī mīles nōnānus precēs et adversum aspernantīs mĭnās[9] interiēcisset.

Recitātiō[recensere]

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs[recensere]

  1. disiectīs iīs: ablātīvus absolūtus.
  2. = Vibulēnō.
  3. pernōtēscō -nōtuī — 3: ubīque nōtus fierī. (verbum impersōnāle!)
  4. cedō, interiectiō: dā mihi!
  5. vītis -is f: baculum.
  6. = cēterī sē occultāvērunt.
  7. = etiam.
  8. = legiō octāva.
  9. minae -ārum fpl: verba minantia.