Taciti Annalium Liber Primus/LXXIX

E Vicilibris
Salire ad: navigationem, quaerere

LXXIX[recensere]

Āctum deinde in senātū ab Arruntiō et Ateiō, an ob moderandās Tĭberis exundātiōnēs verterentur flūmina et lacūs, per quōs augēscit; audītaeque mūnicipiōrum et colōniārum lēgātiōnēs, ōrantibus Flōrentīnīs, nē Clănis solĭtō alveō dēmōtus in amnem Arnum trānsferrētur idque ipsīs perniciem adferret. congruentia hīs Interamnātēs disseruēre: pessum ĭtūrōs fēcundissimōs Italiae campōs, sī amnis Nār (id enim parābātur) in rīvōs dīductus superstagnāvisset. nec Reātīnī silēbant. Velīnum lacum, quā in Nārem effunditur, obstruī recūsantēs, quippe in adiacentia ēruptūrum; optumē rēbus mortālium cōnsuluisse nātūram, quae sua ōra flūminibus, suōs cursūs utque orīginem, ita fīnēs dederit; spectandās etiam religiōnēs sociōrum, quī sacra et lūcōs et ārās patriīs amnibus dĭcāverint: quīn ipsum Tĭberim nōlle prōrsus accolīs flŭviīs orbātum minōre glōriā fluere. seu precēs colōniārum seu difficultās operum sīve superstitiō valuit, ut in sententiam Cn. Pīsōnis concēderētur, quī nīl mūtandum cēnsuerat.

Recitātiō[recensere]

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs[recensere]