Taciti Annalium Liber Primus/XI

E Vicilibris

XI[recensere]

Versae inde ad Tiberium precēs. et ille varia ēdisserēbat dē magnitūdine imperiī, suā modestiā. sōlam dīvī Augustī mentem tantae mōlis capācem: sē in partem cūrārum ab illō vocātum experiendō didicisse quam arduum, quam subiectum fortūnae regendī cūncta onus. proinde in cīvitāte tot inlūstribus virīs subnīxā nōn ad ūnum omnia dēferrent: plūrēs facilius mūnia reī pūblicae sociātīs labōribus exsecūtūrōs. plūs in ōrātiōne tālī dignitātis quam fidĕī erat; Tiberiōque etiam in rēbus quās nōn occuleret, seu nātūrā sīve adsuētūdine, suspēnsa semper et obscūra verba: tunc vērō nītentī, ut sēnsūs suōs pĕnitus abderet, in incertum et ambiguum magis implicābantur. at patrēs, quibus ūnus metus sī intellegere vidērentur, in questūs lacrimās vōta effundī; ad deōs, ad effigiem Augustī, ad genua ipsīus manūs tendere, cum prōferrī libellum recitārīque iussit. opēs pūblicae continēbantur, quantum cīvium sociōrumque in armīs, quot classēs, rēgna, prōvinciae, tribūta aut vectīgālia, et nĕcessitātēs ac largītiōnēs. quae cūncta suā manū perscrīpserat Augustus addideratque cōnsĭlium coercendī intrā terminōs imperiī, incertum metū an per invidiam.

Recitātiō[recensere]

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs[recensere]