Taciti Annalium Liber Primus/LXXV

E Vicilibris
Salire ad: navigationem, quaerere

LXXV[recensere]

Nec patrum cognitiōnibus satiātus iūdiciīs adsidēbat in cornū tribūnālis, nē praetōrem curūlī dēpelleret; multaque eō cōram adversus ambitum et potentium precēs cōnstitūta. set dum vēritātī cōnsulitur, lībertās corrumpēbātur. inter quae Pius Aurēlius senātor questus mōle pūblicae viae ductūque aquarum lăbefactās aedīs suās, auxilium patrum invocābat. resistentibus aerāriī praetōribus subvēnit Caesar pretiumque aedium Aurēliō tribuit, ērogandae per honesta pecūniae cupiēns, quam virtūtem diū retinuit, cum cēterās exueret. Propertiō Celerī praetōriō, veniam ōrdinis ob paupertātem petentī, deciēns sēstertium largītus est, satis conpertō paternās eī angustiās esse. temptantīs eadem aliōs probāre causās senātuī iussit, cupīdine sevēritātis in iīs etiam quae rīte faceret acerbus. unde cēterī silentium et paupertātem cōnfessiōnī et beneficiō praeposuēre.

Recitātiō[recensere]

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs[recensere]