Taciti Annalium Liber Primus/XXXVII

E Vicilibris
Salire ad: navigationem, quaerere

XXXVII[recensere]

Sēnsit mīles in tempus cōnficta statimque flāgitāvit. missiō per tribūnōs mātūrātur, largītiō differēbātur in hīberna cuiusque. nōn abscessēre quīntānī ūnetvīcēnsimānīque, dōnec īsdem in aestīvīs contracta ex viāticō amīcōrum ipsīusque Caesaris pecūnia persolverētur. prīmam ac vīcēnsimam legiōnēs Caecīna lēgātus in cīvitātem Ūbiōrum redūxit, turpī agmine, cum fiscī dē imperātōre raptī inter signa interque aquilās veherentur. Germānicus superiōrem ad exercitum profectus secundam et tertiam decumam et sextam decumam legiōnēs nihil cūnctātās sacrāmentō adigit. quārtadecumānī paulum dŭbitāverant: pecūnia et missiō quamvīs nōn flāgitantibus oblāta est.

Recitātiō[recensere]

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs[recensere]