Taciti Annalium Liber Primus/XIV

E Vicilibris

XIV[recensere]

Multa patrum et in Augustam adūlātiō. aliī parentem, aliī mātrem patriae appellandam, plērīque ut nōminī Caesaris adscrīberētur ‘Iūliae fīlius’ cēnsēbant. ille moderandōs fēminārum honōrēs dictitāns eādemque sē temperantiā ūsūrum in iīs quae sibi tribuerentur, cēterum ānxius invidiā et muliebre fāstīgium[1] in[2] dēminūtiōnem suī accipiēns nē līctōrem quidem eī dēcernī passus est āramque adoptiōnis et alia huiusce modī prŏhibuit. at Germānicō Caesarī prōcōnsulāre imperium petīvit, missīque lēgātī quī dēferrent[3], simul maestĭtiam eius ob excessum Augustī sōlārentur. quō minus ĭdem prō Drūsō postulārētur, ea causa quod dēsignātus cōnsul Drūsus praesēnsque erat. candidātōs praetūrae duodecim nōmināvit, numerum ab Augustō trāditum; et hortante senātū ut augēret, iūre iūrandō obstrīnxit sē nōn excessūrum.

Recitātiō[recensere]

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs[recensere]

  1. fāstīgium -ī n: dignitās; altitūdō.
  2. = velut.
  3. ... dēferrent imperium eī, scīlicet.