Taciti Annalium Liber Primus/XVI

E Vicilibris
Salire ad: navigationem, quaerere

XVI[recensere]

Hic rērum urbānārum status erat, cum Pannŏnicās[1] legiōnēs sēditiō[2] incessit, nūllīs novīs causīs, nisi quod mūtātus prīnceps[3] licentiam turbārum et ex cīvīlī bellō spem praemiōrum ostendēbat. castrīs aestīvīs[4] trēs simul legiōnēs habēbantur, praesidente Iūniō Blaesō, quī fīne Augustī et initiīs Tiberiī audītīs ob iūstitium[5] aut gaudium intermīserat solĭta mūnia. eō prīncipiō lāscīvīre[6] mīlĕs, discordāre, pessimī cuiusque sermōnibus praebēre aurēs, dēnique lūxum et ōtium cupere, disciplīnam et labōrem aspernārī. erat in castrīs Percennius quīdam, dux ōlim theātrālium operārum[7], dein gregārius[8] mīles, prŏcāx linguā et miscēre coetūs[9] histriōnālī[10] studiō doctus. is inperītōs animōs et quaenam post Augustum mīlitiae condiciō ambigentēs[11] inpellere paulātim nocturnīs conloquiīs aut flexō in vesperam diē et dīlāpsīs meliōribus[12] dēterrimum quemque congregāre.

Recitātiō[recensere]

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs[recensere]

  1. Pannonia, prōvincia.
  2. sēditiō -ōnis f: rebelliō, tumultus, discordia.
  3. mūtātus prīnceps ... ostendebat: confer VIII, “occīsus dictātor Caesar ... vidērētur”.
  4. castra -ōrum n: plūrālis tantum! ūna castra habēbant trēs legiōnēs.
  5. iūstitium -ī n: mora, intermissiō maerendī causā.
  6. lāscīviō -īvī -ītum 4: lūdere, exsultāre, superbus vel effrēnātus esse.
  7. opera -ae f: āctiō, negōtium; operae -ārum fpl: iī, quī agunt, quī opus faciunt. theātrālēs operae: iī, quī sedeunt inter spectātōrēs et plausūs ac adclamātiōnēs excitant.
  8. gregārius -a -um: ē grege; nōn fuit praefectus.
  9. miscēre coetūs: turbam, catervam incitāre.
  10. histriō -ōnis m: āctor, scaenicus artifex. histriōnālis -is -e: theātrālis.
  11. quī nesciēbant, quae condiciō mīlitiae futūra esset.
  12. postquam meliōrēs hominēs discessērunt.