Taciti Annalium Liber Primus/XXVII
Appearance
XXVII
[recensere]Postrēmō dēserunt tribūnal, ut quis praetōriānōrum mīlitum amīcōrumve Caesaris[1] occurreret, manūs intentantēs, causam discordiae[2] et initium armōrum, maximē īnfēnsī[3] Cn. Lentulō, quod is ante aliōs aetāte et glōriā bellī fīrmāre Drūsum crēdēbātur et illa mīlitiae flāgitia prīmus āspernārī[4]. nec multō post dīgredientem cum Caesare ac prōvīsū perīculī hīberna castra repetentem[5] circumsistunt, rogitantēs quō pergeret, ad imperātōrem an ad patrēs, ut illīc quoque commodīs legiōnum adversārētur; simul ingruunt, saxa iaciunt. iamque lapidis ictū cruentus et exitiī certus adcursū multitūdinis quae cum Drūsō advēnerat prōtēctus est.
Recitātiō
[recensere]Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.