Taciti Annalium Liber Primus/XXXVIII

E Vicilibris
Salire ad: navigationem, quaerere

XXXVIII[recensere]

At in Chaucīs coeptāvēre sēditiōnem praesidium agitantēs vēxillāriī discordium legiōnum et praesentī duōrum mīlitum suppliciō paulum repressī sunt. iusserat id M’. Ennius castrōrum praefectus, bonō magis exemplō quam concessō iūre. deinde intumēscente mōtū profugus repertusque, postquam intūtae latĕbrae, praesidium ab audāciā mūtuātur: nōn praefectum ab iīs, sed Germānicum ducem, sed Tiberium imperātōrem violārī. simul exterrĭtīs quī obstiterant, raptum vēxillum ad rīpam vertit, et sī quis agmine dēcessisset, prō dēsertōre fore clāmitāns, redūxit in hīberna turbĭdōs et nihil ausōs.

Recitātiō[recensere]

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs[recensere]