Taciti Annalium Liber Primus/XLI
XLI
[recensere]Nōn flōrentis Caesaris neque suīs in castrīs, set velut in urbe victā faciēs; gemitūsque ac plānctūs etiam mīlitum aurēs ōraque advertĕre: prōgrediuntur contuberniīs. quis ille flēbilis sŏnus? quod tam trīste? fēminās inlūstrēs, nōn centuriōnem ad tūtēlam, nōn mīlitem, nihil imperātōriae uxōris aut cŏmitātūs solĭtī: pergere ad Trēverōs [et] externae fideī. pudor inde et miserātiō et patris Agrippae, Augustī avī memoria, socer Drūsus, ipsă īnsignī fēcunditāte, praeclārā pudīcitiā; iam īnfāns in castrīs genitus, in contuberniō legiōnum ēductus, quem mīlitārī vocābulō Calĭgulam appellābant, quia plērumque ad concilianda vulgī studia eō tegmine pedum induēbātur. sed nihil aequē flexit quam invidia in Trēverōs: ōrant obsistunt, redīret manēret, pars Agrippīnae occursantēs, plūrimī ad Germānicum regressī. isque ut erat recēns dolōre et īrā, apud circumfūsōs ita coepit.
Recitātiō
[recensere]Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.