Taciti Annalium Liber Primus/XLII

E Vicilibris

XLII[recensere]

‘Nōn mihi uxor aut fīlius patre et rē pūblicā cāriōrēs sunt, sed illum quidem sua maiestās, impĕrium Rōmānum cēterī exercitūs dēfendent. coniugem et līberōs meōs, quōs prō glōriā vestrā libēns ad exitium offerrem, nunc procul ā furentibus summoveō, ut quidquid istud sceleris imminet, meō tantum sanguine piētur, nēve occīsus Augustī prŏnepōs, interfecta Tiberiī nŭrus nocentiōrēs vōs faciant. quid enim per hōs diēs inausum intemerātumve vōbīs? quod nōmen huic coetuī dăbō? mīlitēsne appellem, quī fīlium imperātōris vestrī vallō et armīs circumsēdistis? an cīvēs, quibus tam prōiecta senātūs auctōritās? hostium quoque iūs et sacra lēgātiōnis et fās gentium rūpistis. dīvus Iūlius sēditiōnem exercitūs verbō ūnō compēscuit, Quĭrītēs vocandō quī sacrāmentum eius dētrectābant: dīvus Augustus vultū et aspectū Actiăcās legiōnēs exterruit: nōs ut nōndum eōsdem, ita ex illīs ortōs sī Hispāniae Sŭriaeve mīles āspernārētur, tamen mīrum et indignum erat. prīmane et vīcēnsima legiōnēs, illa signīs ā Tiberiō acceptīs, tū tot proeliōrum socia, tot praemiīs aucta, ēgregiam ducī vestrō grātiam refertis? hunc ego nūntium patrī, laeta omnia aliīs ē prōvinciīs audientī, feram? ipsīus tīrōnēs, ipsīus veterānōs nōn missiōne, nōn pecūniā satiātōs; hīc tantum interficī centuriōnēs, ēicī tribūnōs, inclūdī lēgātōs, īnfectă sanguine castra, flūmina, mēque precāriam animam inter īnfēnsōs trahere.

Recitātiō[recensere]

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs[recensere]