Taciti Annalium Liber Primus/XX

E Vicilibris
Salire ad: navigationem, quaerere

XX[recensere]

Intereā manipulī ante coeptam sēditiōnem Nauportum missī ob itinera et pontēs et aliōs ūsūs[1], postquam turbātum in castrīs accēpēre[2], vēxilla convellunt dīreptīsque proximīs vīcīs ipsōque Nauportō, quod mūnicipiī īnstar erat, retinentīs centŭriōnēs inrīsū et contumēliīs, postrēmō verberibus īnsectantur, praecipuā in Aufidiēnum Rūfum praefectum castrōrum īrā, quem dēreptum vehiculō sarcĭnīs gravant aguntque prīmō in agmine, per lūdibrium rogitantēs an tam immēnsa onera, tam longa itinera libenter ferret. quippe Rūfus diū manipulāris[3], dein centuriō, mox castrīs praefectus, antīquam dūramque mīlitiam revocābat, vetus[4] operis ac labōris et eō inmītior, quia tolerāverat.

Recitātiō[recensere]

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs[recensere]

  1. manipulī, quī, antequam sēditiō coeperat, Nauportum missī sunt, ut viās mūnīrent et pontēs facerent et aliīs mūneribus fungerentur.
  2. postquam nūntium sēditiōnis accēpērunt.
  3. = gregārius (mīles).
  4. vetus alicuius reī: perītus alicuius reī, callidus in aliquā rē.