Taciti Annalium Liber Primus/XXXIV
XXXIV
[recensere]Sed Germānicus quantō summae speī propior, tantō impēnsius prō Tiberiō nītī, sēque et proximōs et Belgārum cīvitātēs in verba eius adĭgit. dehinc audītō legiōnum tumultū raptim profectus obviās extrā castra habuit, dēiectīs in terram oculīs velut paenitentiā. postquam vallum iniit, dissŏnī questūs audīrī coepēre. et quīdam prēnsā manū eius per speciem exōsculandī īnseruērunt digitōs, ut vacua dentibus ōra contingeret; aliī curvāta seniō membra ostendēbant. adsistentem contiōnem, quia permixta vidēbātur, discēdere in manipulōs iubet: sīc melius audītūrōs respōnsum; vēxilla praeferrī, ut id saltem discerneret cohortēs: tardē obtemperāvēre. tunc ā venerātiōne Augustī orsus flexit ad victōriās triumphōsque Tiberiī, praecipuīs laudibus celebrāns quae apud Germāniās illīs cum legiōnibus pulcherrima fēcisset. Italiae inde cōnsēnsum, Galliārum fidem extollit; nīl usquam turbĭdum aut discors. silentiō haec vel murmure modicō audīta sunt.
Recitātiō
[recensere]Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.