Taciti Annalium Liber Primus/IX

E Vicilibris

IX[recensere]

Multus hinc ipsō dē Augustō sermō, plērīsque vāna mīrantibus, quod īdem diēs[1] acceptī quondam imperiī prīnceps[2] et vītae suprēmus, quod Nōlae in domō et cubĭculō in quō pater eius Octāvius vītam fīnīvisset. numerus etiam cōnsulātuum celebrābātur, quō Valĕrium Corvum et C. Mărium simul aequāverat[3], continuāta per septem et trīgintā annōs tribūnīcia potestās, nōmen imperātōris semel atque vīciēns partum aliaque honōrum multiplicāta aut nova. at apud prūdentēs vīta eius variē extollēbātur arguēbāturve. hī[4] pietāte ergā parentem et necessitūdine reī pūblicae, in quā nūllus tunc lēgibus locus, ad arma cīvīlia āctum, quae neque parārī possent neque habērī per bonās artēs. multa Antōniō, dum interfectōrēs patris ulcīscerētur, multa Lepidō concessisse. postquam hic sŏcordiā[5] senuerit, ille per libīdinēs pessum datus sit[6], nōn aliud discordantis patriae remĕdium fuisse quam ut ab ūnō regerētur. nōn rēgnō tamen neque dictātūrā, sed prīncipis nōmine cōnstitūtam rem pūblicam; marī Ōceănō aut amnibus longinquīs[7] saeptum imperium; legiōnēs, prōvinciās, classēs, cūncta inter sē cōnexa; iūs apud cīvēs, modestiam apud sociōs; urbem ipsam magnificō ōrnātū[8]; pauca admodum vī tractāta quō[9] cēterīs quiēs esset.

Recitātiō[recensere]

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs[recensere]

  1. scīlicet ante diem quārtum decimum Kalendās Septembrēs, quī nostrīs temporibus diēs ūndēvīcēsimus (19) mēnsis Augustī appellātur.
  2. = prīmus.
  3. Marius septiēs, Corvus sexiēs cōnsulātū fūnctī sunt; numerus Augustī cōnsulātuum trēdecim fuit.
  4. dīxit Augustum ... āctum esse.
  5. socordia -ae f: segnitia, pigritia, hebetātiō.
  6. pessum (adverbium): funditus, ad sŏlum. pessum dare: perdere.
  7. longinquus -a -um: remōtus, (longē) absēns.
  8. ablātīvus quālitātis.
  9. quō: eā ratiōne, ut...