Taciti Annalium Liber Primus/L

E Vicilibris
Salire ad: navigationem, quaerere

L[recensere]

Laetī neque procul Germānī agitābant, dum iūstitiō ob āmissum Augustum, post discordiīs attinēmur. at Rōmānus agmine properō silvam Caesiam līmitemque ā Tiberiō coeptum scindit, castra in līmite locat, frontem ac tergum vallō, latera concaedibus mūnītus. inde saltūs obscūrōs permeat cōnsultatque ex duōbus itineribus breve et solitum sequātur an inpedītius et intemptātum eōque hostibus incautum. dēlēctā longiōre viā cētera adcelerantur: etenim attulerant explōrātōrēs fēstam eam Germānīs noctem ac sollemnibus ĕpulīs lūdicram. Caecīna cum expedītīs cohortibus praeīre et obstantia silvārum āmōlīrī iubētur: legiōnēs modicō intervallō sequuntur. iūvit nox sīderibus inlūstrīs, ventumque ad vīcōs Marsōrum et circumdatae statiōnēs strātīs etiam tum per cubīlia propterque mēnsās, nūllō metū, nōn antepositīs vigiliīs: adeō cūncta incūriā disiecta erant neque bellī timor, ac nē pāx quidem nisi languida et solūta inter tēmulentōs.

Recitātiō[recensere]

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs[recensere]