Taciti Annalium Liber Primus/LXV

E Vicilibris

LXV[recensere]

Nox per dīversa inquiēs, cum barbarī fēstīs ĕpulīs, laetō cantū aut trŭcī sonōre subiecta vallium ac resultantīs saltūs complērent, apud Rōmānōs invalĭdī ignēs, interruptae vōcēs, atque ipsī passim adiacērent vallō, oberrārent tentōriīs, īnsomnēs magis quam pervigĭlēs. ducemque terruit dīra quiēs: nam Quīntīlium Vārum sanguine oblĭtum et palūdibus ēmersum cernere et audīre vīsus est velut vocantem, nōn tamen obsecūtus et manum intendentis reppulisse. coeptā lūce missae in latera legiōnēs, metū an contumāciā, locum dēseruēre, captō properē campō ūmentia ultrā. neque tamen Arminius quamquam līberō incursū statim prōrūpit: sed ut haesēre caenō fossīsque impedīmenta turbātī circum mīlitēs, incertus signōrum ōrdō, utque tālī in tempore sibi quisque properus et lentae adversum impĕria aurēs, inrumpere Germānōs iubet, clāmitāns ‘ēn Vārus eōdemque iterum fātō vīnctae legiōnēs!’ simul haec et cum dēlēctīs scindit agmen equīsque maximē vulnera ingerit. illī sanguine suō et lūbricō palūdum lāpsantēs excussīs rēctōribus disicere obviōs, prōterĕre iacentēs. plūrimus circā aquilās labor, quae neque ferrī adversum ingruentia tēla neque fīgī līmōsā humō poterant. Caecīna dum sustentat aciem, suffossō equō dēlāpsus circumveniēbātur, nī prīma legiō sēsē opposuisset. iūvit hostium aviditās, omissā caede praedam sectantium; ēnīsaeque legiōnēs vesperāscente diē in aperta et solĭda. neque is miseriārum fīnis. struendum vallum, petendus agger, āmissă magnā ex parte per quae ēgeritur humus aut excīditur caespĕs; nōn tentōria manipulīs, nōn fōmenta sauciīs; īnfectōs caenō aut cruōre cibōs dīvidentēs fūnestās tenebrās et tot hominum mīlibus ūnum iam reliquum diem lāmentābantur.

Recitātiō[recensere]

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs[recensere]