Taciti Annalium Liber Primus/II

E Vicilibris
Salire ad: navigationem, quaerere

II[recensere]

Postquam Brūtō et Cassiō caesīs nūlla iam pūblica arma[1], Pompeius[2] apud Sicĭliam oppressus[3], exūtōque[4] Lepidō, interfectō Antōniō nē Iūliānīs quidem partibus nisi Caesar[5] dux reliquus, positō triumvirī nōmine cōnsulem sē ferēns[6] et ad tuendam plēbem tribūnīciō iūre contentum, ubi mīlitem dōnīs, populum annōnā, cūnctōs dulcēdine ōtiī pellēxit, īnsurgere[7] paulātim, mūnia senātūs magistrātuum lēgum[8] in sē trahere[9], nūllō adversante, cum ferōcissimī per aciēs[10] aut prōscrīptiōne cecidissent, cēterī nōbilium, quantō quis servĭtiō prōmptior, opibus et honōribus extollerentur ac novīs ex rēbus auctī tūta et praesentia quam vetera et perīculōsa māllent. neque prōvinciae illum rērum statum abnuēbant[11], suspectō senātūs populīque imperiō ob certāmina potentium et avārĭtiam magistrātuum, invalĭdō lēgum auxĭliō, quae[12] vī, ambitū, postrēmō pecūniā turbābantur.

Recitātiō[recensere]

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs[recensere]

  1. i.e. fuērunt.
  2. Sextus Pompeius, fīlius Gnaeī Pompeiī Magnī.
  3. oppressus est
  4. exuō -uī -ūtum 3: dēvestīre, prīvāre. Lepidum prīvāvit triumvirālī potestāte.
  5. Octāviānus (Augustus).
  6. Augustus simulābat sē cōnsulem modo et ... contentum esse.
  7. = īnsurgēbat (īnfīnītīvus historicus).
  8. ...mūnia senātūs et magistrātuum et lēgum...
  9. īnf. hist.
  10. in bellīs cīvīlibus.
  11. abnuō -nuī (-nuitūrus) 3: recūsāre. mūtātiō reī pūblicae haud displicuit prōvinciīs.
  12. quae lēgēs (nōn prōvinciae).