Jump to content

Musica Classica/Elgar, Op 2

E Vicilibris
 Requiem Vesperae solennes de Confessore 

Opus II

Ave Verum


Ave verum corpus, natum
de Maria Virgine,
vere passum, immolatum
in cruce pro homine
cuius latus perforatum
fluxit aqua et sanguine:
esto nobis prægustatum
in mortis examine.

Ave Maria


Ave Maria, gratia plena,
Dominus tecum, Virgo serena.
Ave cuius conceptio,
solemni plena gaudio,
celestia, terrestria,
nova replet letitia.
Ave cuius nativitas,
nostra fuit solemnitas,
ut lucifer lux oriens
verum solem preveniens.
Ave pia humilitas,
sine viro fecunditas,
cuius annunciatio
nostra fuit salvatio.
Ave vera virginitas,
immaculata castitas,
cuius purificatio
nostra fuit purgatio.
Ave preclara omnibus
angelicis virtutibus,
cuius fuit assumptio
nostra glorificatio.
O Mater Dei, memento mei. Amen.

Ave maris stella


Ave, maris stella,
Dei mater alma,
atque semper virgo,
felix cœli porta.

Sumens illud «Ave»
Gabrielis ore,
funda nos in pace,
mutans Evæ nomen.

Solve vincla reis,
profer lumen cæcis,
mala nostra pelle,
bona cuncta posce.

Monstra te esse matrem,
sumat per te precem
qui pro nobis natus
tulit esse tuus.

Virgo singularis,
inter omnes mitis,
nos culpis solutos
mites fac et castos.

Vitam præsta puram,
iter para tutum,
ut videntes Jesum
semper collætemur.

Sit laus Deo Patri,
summo Christo decus,
Spiritui Sancto
tribus honor unus. Amen.