Compendium pathologiae hominis/Oculi

E Vicilibris
Navigatio

Pagina prima • Prooemium in pathologiam in genere • Reactiones accomodationis • Damnum cellularum et textuum • Noxa exogena • Inflammatio • Degeneratio • Cancer

Procedurae manuales praeparationis textuumGlossariumFontes

Cornea[recensere]

Sectio histologica corneae: 1 - Lamina epithelialis, 2 - Lamina limitans anterior, 3 - Substantia propria (vel stroma vel interstitium), 4 - Lamina limitans posterior (Descemeti), 5 - Lamina endothelialis

Cornea est pars oculi antica et diaphana, quae iridem, pupillam cameramque anteriorem bulbi oculi tegit. Cornea phaenomenon refractionis (indice refractionis 1.376) ostendit, quod est, ut lux trans corneam mutationem directionis eius patitur. Laminae corneam constituentes nominantur ab extero ad internum oculi: Lamina epithelialis (crassitudine 53 µm), lamina limitans anterior (Bowmani, 12 µm), latissima substantia propria (vel stroma, quod significat interstitium, 80-85% latitudinis corneae), lamina accessoria posterior (Duae), lamina limitans posterior (Descemeti, 7 µm), denique lamina endothelialis (5 µm). Cornea est structura avascularis, quod est, nutrimenta non per vasa sanguinea sed per diffusionem veniunt.

Pathologia generalis[recensere]

Saepe mutationes pathologicae corneae naturam eius diaphanam perturbant. Inflammatio keratitis dicitur, cum forma frequentissima keratitis ulcerativa. Complicationes sunt hypopyon (pus camerae anterioris) vel descemetocele (ulcus cornea). Notus quoque est abscessus retrocornealis. Notio xerophthalmiae significat siccitas cornea.

Praeterea dystrophiae cornea exstare possunt, quo saepe lipida vel cholesterolum in corneam accumulant.

Dystrophiae corneae[recensere]

Adhuc plus quam viginti dystrophiae notae sunt, imprimis secundum mutationem geneticam. De consuetudine uterque oculus affectus est. Secundum locum primi ortus classificatio ICD3 (internationalis classificatio corneae dystrophiarum, versionis 3, anno 2015) distinguit:

  • dystrophiae epitheliales subepithelialesque,
  • dystrophiae laminae limitantis anterioris,
  • dystrophiae interstitiales, et
  • dystrophiae endotheliales.

Coniunctivum[recensere]

Coniunctivitis[recensere]

Melanoma[recensere]

Uvea[recensere]

Uvea est pars media oculi, cum partibus tribus: iride (parte oculi colorata), corpore ciliari (quod ad lentem agit), et choroidea (quae nexus inter retinam et scleram format).

Uveitis[recensere]

Uveitis est notio generalis inflammationum oculi, quae strata oculi interna perturbat. Secundum locum distinguuntur uveitis anterior, uveitis intermedia, uveitis posterior. Si adest inflammatio toti oculi, panuveitis dicitur. Non raro uveitis accumulationem liquoris incideat, quo oedema maculae sequitur. Causae sunt noxae et endogena et exogenae.

Causae possunt esse: SIDA, spondylosis ancylosans, morbus Behcet, lupus erythematodens, encephalitis disseminata, psoriasis, arthritis rheumatoidea, sarcoidosis, colitis ulcerativa, morbus Vogt et Koyanagi et Harada. Noxae externae possunt esse: cytomegalovirus, histoplasmosis, arthritis reactiva, syphilis, toxoplasmosis.