Compendium pathologiae hominis/Prooemium

E Vicilibris
Navigatio

Pagina prima • Prooemium in pathologiam in genere • Reactiones accomodationis • Damnum cellularum et textuum • Noxa exogena • Inflammatio • Degeneratio • Cancer

Procedurae manuales praeparationis textuumGlossariumFontes

Phaenomena organismi vividi et de vita in genere[recensere]

Organismis vividis insignia typica sunt:

  • Metabolismus ad vitam eius generandum conservandumque
  • Facultas gubernationis propriae
  • Facultas variantia genera sui proprii formandi

De vitae ente cogitantes, iam olim philosophi Graeci mentionem inferebant excogitabantque exempla varia:
Heraclitus circa annum 500 AD duo principia elaboravit: primum de perpetuitatis vitae tam incipientis quam desinentis; deinde de coniunctione vitae pendente vitae de verbo, λόγος. Postea philosophi Democritus iter materialisticum et Plato idealisticum descripserunt.

De sanitate et insanitate[recensere]

Pathologia in genere[recensere]

Ioannes Cruveilhier.

Pathologia est doctrina passionum, et verba πάθος, "Patho-" (Lat. passio; morbus) et λόγος, logos (Lat.: verbum; doctrina) de lingua Graeca emanaverunt. Pathologia est disciplina medica, quae causas (aetiologias), machinationes earum procreationis, mutationes visibiles (oculis vel sub microscopio), atque cursus morborum cum methodis morphologice conceptis concipit.

Historia pathologiae disciplinae[recensere]

Microscopium unum ex instrumentorum magnorum in pathologia. Hic investigatio bacteriorum annis 1978.

De facto pathologia ex disciplina medica anatomiae emanavit.

Anno 1761 anatomus MOGAGNI (1682-1771) opus suum De sedibus et causis morborum divulgavit.

Pathologia sane hodierna demum in saeculo undevicesimo eluxit: In Francia anatomus et pathologus CRUVEILHIER (1791-1874) anno 1829 librum Anatomia pathologica corporis humani, et in Austria, anno 1842, VON ROKITANSKY (1804-1878) librum definitivum anatamomiae pathologicae suum scripsit. In Germania VIRCHOW (1821-1902) notionem pathologiae cellularis firmavit.