Jump to content

Compendium pathologiae hominis/Ossa

E Vicilibris
Navigatio

Pagina prima • Prooemium in pathologiam in genere • Reactiones accomodationis • Damnum cellularum et textuum • Noxa exogena • Inflammatio • Degeneratio • Cancer

Procedurae manuales praeparationis textuumGlossariumFontes

Ossa

[recensere]

Ossa organa rigida sunt partes sceleti (vel skeletonis), in homines adultos saepe 206 ossium in toto. Functiones eorum sunt et sustentativae et defensivae vel metabolicae (metabolismi calcii).

Ossium morbi distribtutionem aetatis ostendunt vel loci: localisati (mono- vel oligoostotici) vel disseminati (polyostotici).

Inflammativi ossium morbi

[recensere]

Morbi inflammativi ossium sunt osteomyelitides et osteitides.

Osteomyelitides

[recensere]

Osteomyelitis (Graece ὀστέον, os, et μυελός, medulla, et -ίτις, inflammatio) est inflammatio medullae ostium. Non raro confunditur notio cum osteitide, quod ossis toti inflammatio significat. Distinguuntur clinice secundum cursum inter ostemyelitidem acutam et ostemyelitidem chronicam, secundum aetiologiam autem inter ostemyelitides vel posttraumaticam vel postoperativam vel haematogenicam vel specificam, et alias.

Osteopathiae generalisatae

[recensere]

Necroses asepticae ossium

[recensere]

Necroses asepticae ossium perturbationibus circulationis oriri solent, saepe secundum perturbationem effluxus venosi, thromboses, embolismum.

Fracturae velut sanatio fracturarum

[recensere]

Fractura ossis significat interruptio continuitatis ossis et fragmentorum formatio. Solent autem rumpi et periosteum et vasa sanguinea. Eo modo haematoma (sanguinis effusio cum tumoris formatione) inter os fragmentatum et periosteum observari potest. Plerisque fracturis circum fracturam cellulae osseae pereant, ita reactiones quoque inflammativae initientur: liberatio histamini, prostaglandinorum, aliorum mediatorum chemicorum perficiunt vasodilatationem cum rubore, dolorem, oedema locale.

Separantur fracturae traumaticae (fractura effectus externi causa) de fracturis pathologicis (fractura spontanea sine effectu externo).

Tumores ossium

[recensere]